Augustinus, Epistolae, 64, 3.
1 | Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. |
2 | Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichaei, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. |
3 | Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut iubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris in concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae quae in populo Dei legi debeant. |
4 | Recense ergo concilium, et omnia quae ibi legeris commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium. |
5 | Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. |
6 | Recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint, vel proiecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. |
7 | Si ergo de Privatione te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. |
8 | Miror enim utrum iam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. |
9 | Si enim propterea iam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. |
10 | Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. |
11 | Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet observem. |