Augustinus, Epistolae, 64, 2.
1 | Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. |
2 | Nec ideo tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet aequo animo facere pro Ecclesiae disciplina, praesertim salva conscientia, quam tu nosti et Deus. |
3 | Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. |
4 | Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. |
5 | Sunt autem maiores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiae causas exsequi. |
6 | Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro eius meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolae tuae, innocentiam tuam ei perferre curavi. |
7 | Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturbari atque corrumpi. |
8 | Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem: ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae commissa non est, unde possem? |