monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 64, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 64, 1.

1 Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non videntes credimus: tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (Ioan. III, 2).
2 Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram esse praesumas, sed quemadmodum Apostolus praecipit, in spe gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat?
3 Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25).
4 Haec patientia in te non deficiat, et in bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14).
Augustinus HOME