Augustinus, Epistolae, 63, 4.
1 | Ego autem, frater Severe, causam meam iudicio tuo dimitto. |
2 | Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in ecclesia meae dispensationi credita iam legere coeperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiae comitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verbalis egerat, non fuisse lector possit aut debeat iudicari. |
3 | Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo iubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem iubente similiter corrige. |
4 | Neque enim vereor ne tu parum intelligas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiasticae disciplinae, si alterius Ecclesiae clericus cuicumque iuraverit quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit eius periurii; cum profecto qui hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero iurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat. |