Augustinus, Epistolae, 63, 3.
1 | Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuae, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi iniuriam factam esse conquereris, iuri tuo redderetur? |
2 | Hoc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, aequanimiter fecit. |
3 | Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et praecidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur. |