Augustinus, Epistolae, 63, 2.
1 | Audi etiam quid obiurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. |
2 | Obiurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde origo huius nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. |
3 | Cum enim omnes obiurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. |
4 | Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud obiurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. |
5 | Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde praecipue Timotheum, qui sola iuratione se cogi dicebat ad tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiae disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic iam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum; iam liber a vinculo iurationis, aequissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. |
6 | Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservandae ecclesiasticae disciplinae provisio et necessitas cogeret Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiae Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. |
7 | Ecce quam multa, partim obiurgando, partim monendo, partim orando correxeramus. |