monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 63, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 63, 1.

1 Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo charitatis?
2 Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae?
3 Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere.
4 Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum.
5 Desine itaque mirari, frater sincerissime.
6 Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret.
7 Ecce adhuc doleo, quamvis iam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet.
Augustinus HOME