monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 62, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 62, 2.

1 Sed quid pluribus immoremur?
2 Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, erupit et iuravit a te omnino non recessurum.
3 Cumque eius voluntatem requireremus, respondit se hac iuratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum iam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit.
4 Cumque illi aperuissemus non eum futurum periurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua iurare potuerit, nec te sibi vicissim aliquid iurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiae filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum.
5 Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quae locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos laetifices.
6 Debemus enim nos firmiores (si tamen inter tanta tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere (Rom. XV, 1).
7 Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuae, quia omnia quae gesta sunt sanctus frater tuus significavit.
8 Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.
Augustinus HOME