Augustinus, Epistolae, 62, 1.
1 | Cum Subsanam venissemus, et quae illic nobis absentibus contra nostram voluntatem gesta fuerant, quaereremus; quaedam sicut audieramus, quaedam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda, quantum Dominus adiuvit, partim obiurgando, partim monendo, partim orando correximus. |
2 | Illud sane quod post tuae Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. |
3 | Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. |
4 | Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? |
5 | Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, iam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat: non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent. |