monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 61, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 61, 2.

1 Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus, in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive continentiae professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quae omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat.
2 Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando eius non amplectitur unitatem?
3 Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant.
4 Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quae habent sacramenta veritatis.
5 Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis.
6 Si enim non in radice vixerint, cum tota specie sua in ignem mittentur.
7 De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23).
8 Et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiae.
Augustinus HOME