Augustinus, Epistolae, 61, 1.
1 | Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus clericos ex parte Donati, si voluerint esse catholici, placuit mihi illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. |
2 | Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel haeretici facti sunt, quia Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo quod in hominibus Baptismum Christi non agnoscunt. |
3 | Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum autem nomen Dei quod habent, et sacramentum eius agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. |
4 | Sed propterea dolemus errantes, et eos per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiae habeant ad salutem. |
5 | Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in cordibus hominum vineat persuasionem diaboli, charitas Christi. |