monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 60, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 60, 1.

1 Litteras nullas tuae Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi.
2 Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuae de Donato et fratre eius, et quid responderem diu fluctuavi.
3 Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores.
4 Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes, Malus monachus bonus clericus est.
5 Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.
Augustinus HOME