Augustinus, Epistolae, 59, 1.
1 | Tractoria ad me quinto idus novembris venit, iam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem. |
2 | Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive iuste motus sim, tuae Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. |
3 | Legi in eadem tractoria etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. |
4 | Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens, multum miratus sum. |
5 | Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. |
6 | Quae res et aliis iniuriosa est satis, et mihi invidiosa. |
7 | Praeterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis, dicit quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epistolas. |
8 | Qui etiam error si facile inter vestram Sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria quam misit Venerabilitas tua, nomen eius praetermitti. |
9 | Quod si in mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla ibi eius admemoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primitus ageretur? |