monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 58, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 58, 3.

1 O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur!
2 Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari.
3 Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis.
4 Tu vero iam fecisti, unde inimici Ecclesiae liberatis confundantur infirmis.
5 Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano iure potueris, amica fiducia istam epistolam legas.
6 Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt.
7 Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui.
8 Audies tamen haec a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.
Augustinus HOME