Augustinus, Epistolae, 58, 2.
1 | In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Iesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. |
2 | Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. |
3 | Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas saeculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis eius, quo inspirante hoc voluisti, et quo adiuvante potuisti. |
4 | Gratias Deo super inenarrabili dono eius. (II Cor. IX, 15.) |