monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 58, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 58, 1.

1 Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris eius honorandum, et plane notissimum dilectissimumque fecerunt.
2 Neque enim si quotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi.
3 Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit.
4 Verumtamen iam simul eramus, et coniuncti sub uno capite vivebamus, in cuius charitate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in eius membris in aeternum tecum deputarentur, cuius praecepto tibi temporaliter serviunt.
Augustinus HOME