Augustinus, Epistolae, 57, 1.
1 | Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit. |
2 | De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. |
3 | Quem si rei huius cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. |
4 | Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili. |