monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 56, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 56, 2.

1 Charitatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus iam ita constitutae personae tuae congruis, tales te provectus habiturum, ut huius fumi vel vaporis temporalis, quae vita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium evitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes.
2 Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitae aeternae quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non vitam sed mortem esse deputandam.
3 Nullo modo autem dubitaverim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis.
4 Quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille convincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere.
5 Sed ad sectandam insolitam rectitudinem, usitatae et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, maiorum virium est.
6 Et nequaquam desperandum adiuvan te atque exhortante ipso Domino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo.
7 Incolumem te Domini Dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili.
Augustinus HOME