monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 53, 3, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 53, 3, 7.

1 Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat quia ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, unde non esse mirum si ministri eius transfigurant se sicut ministros iustitiae (II Cor. XI, 13-15); si vere iste aliquem angelum vidit erroris nuntium, et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanae transfigurantem se velut angelum lucis.
2 Si autem mentitur, et nihil tale vidit, ipse est minister satanae, transfigurans se velut ministrum iustitiae.
3 Et tamen ista omnia considerans, si nimium perversus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni vel aliena vel sua seductione liberari.
4 Nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio convenimus, hoc circa eum servantes quod Apostolus dicit: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26).
5 Si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis, sed ad correctionem dilectionis valere cognoscat.
6 Incolumis vivas in Christo, dilectissime et honorabilis frater.
Augustinus HOME