Augustinus, Epistolae, 53, 3, 6.
1 | Quanquam nos non tam de istis documentis praesumamus, quam de Scripturis sanctis, ubi haereditas Christi usque ad terminos terrae promissa est in omnibus gentibus: unde isti nefario schismate separati, iactant crimina in paleam messis dominicae; quae necesse est usque ad finem permixta toleretur, donec ultimo iudicio tota area ventiletur. |
2 | Unde manifestum est ista crimina seu vera seu falsa non pertinere ad frumenta dominica, quae per totum agrum, id est istum mundum usque in finem seculi oportet crescere, sicut non falsus angelus in huius errore, sed Dominus in Evangelio loquitur (Matth. XIII, 30). |
3 | Ideoque in christianos innocentes, qui per totum orbem malis christianis tanquam paleae suae vel zizaniis permixti sunt, multa falsa crimina et vana iactantibus his miseris Donatistis merito Deus reddidit, ut Maximianistas apud Carthaginem schismaticos suos Primiani damnatores, extra Primianum baptizatores, post Primianum rebaptizatores universali concilio suo damnarent: ut ex eorum numero post non parvum tempus quosdam in honoribus episcopatus sui, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum cogente Optato Gildoniano susciperent, cum omnibus quos damnati extra baptizaverant. |
4 | Quod si ab eis, quos ore proprio tanquam sceleratos et sacrilegos damnaverunt, et quos illis primis schismaticis, quos vivos terra obruit (Num. XVI, 31-33), compararunt, non maculantur, cum eis rursus in honore suo receptis communicant; evigilent aliquando, cogitent quanta caecitate et quanta insania dicant orbem terrarum ignotis Afrorum criminibus esse maculatum, et haereditatem Christi, quae promissa exhibita est in omnibus gentibus, peccatis Afrorum per contagionem communicationis fuisse deletam, quando se nolunt deletos et maculatos videri, dum eis communicant, quorum crimina cognita iudicarunt. |