monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 53, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 53, 2, 5.

1 Multa sunt alia quae illi recites, si non contentiose agere, sed prudenter audire voluerit: preces Donatistarum ad Constantinum, ut propter ipsam causam inter Afros episcopos dirimendam iudices ex Gallia episcopos mitteret.
2 Litteras etiam eiusdem imperatoris, ubi episcopos misit ad urbem Romam.
3 Gesta quoque in urbe Roma, ubi ab episcopis quos ille miserat, causa cognita atque discussa est.
4 Itemque alias litteras, ubi declarat memoratus imperator eos apud se de collegarum suorum iudicio, id est episcoporum quos ad urbem Romam miserat, fuisse conquestos; ubi etiam alios episcopos voluit apud Arelatum iudicare; ubi isti et ab ipsorum iudicio ad eumdem Imperatorem appellaverunt; ubi postremo causam inter partes ipse cognovit; ubi eos vehementissime detestatur innocentia Caeciliani fuisse superatos.
5 Quae si voluerit, audiet, et tacebit, et desinet insidiari veritati.
Augustinus HOME