monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 53, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 53, 2, 4.

1 Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est civitatis vestrae episcoporum ordine blandintur, recita illi Gesta apud Munatium Felicem Flaminem perpetuum curatorem tunc eiusdem civitatis vestrae, Diocletiano octavum, et Maximiano septimum consulibus, undecimo calendas iunias, quibus liquido constitit ita Paulum episcopum tradidisse, ut Sylvanus tunc eius subdiaconus fuerit, et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quae diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam, et lucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: Mortuus fueras, si non illas invenisses.
2 Hunc iste Sylvanum; manifestissimum traditorem, pro magno commemorat in epistola quam tibi scribit, a Secundo Tigisitano primae sedis episcopo episcopum tunc ordinatum.
3 Quiescat ergo superba eorum lingua, et cognoscat crimina sua, ne delirans loquatur aliena.
4 Recita illi etiam, si voluerit, Gesta ecclesiastica eiusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores iudici Deo dimisit, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis, Donatum Calamensem, cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Silvanum eis ordinavit episcopum.
5 Recita illi Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Silvano, quod ab eo fuerit excommunicatus, haec omnia iudiciis prodidit, quae certis documentis et responsionibus testium, et recitatione Gestorum et multarum epistolarum, luce clarius constiterunt.
Augustinus HOME