Augustinus, Epistolae, 53, 1, 3.
1 | In illum autem ordinem episcoporum qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eamdem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praeiudicaret Ecclesiae et innocentibus christianis, quibus Dominus providens, ait de praepositis malis: Quae dicunt, facite; quae autem faciant, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). |
2 | Ut certa sit spes fidelis, quae non in homine, sed in Domino collocata, nunquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur; sicut isti dissipati sunt, qui legunt in codicibus sanctis Ecclesias quibus Apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum. |
3 | Quid autem perversius et insanius, quam lectoribus easdem Epistolas legentibus dicere, Pax tecum, et ab earum Ecclesiarum pace separari, quibus ipsae Epistolae scriptae sunt? |