Augustinus, Epistolae, 53, 1, 1.
1 | Quoniam nobis notam esse voluisti epistolam quam ad te Donatistarum presbyter dedit, quanquam eam tu quoque catholico animo deriseris: tamen ut ei potius si non desperate desipit, consulas, haec ad eum rescripta petimus perferas. |
2 | Ille enim ordinem Christianitatis civitatis vestrae tibi ut insinuaret, iussisse sibi angelum scripsit, cum tu teneas Christianitatem, non civitatis tuae tantum, nec tantum Africae vel Afrorum, sed totius orbis terrae, quae annuntiata est et annuntiatur omnibus gentibus. |
3 | Unde illis parum est, quod praecisos esse non pudet, nec sibi subveniunt, ut cum possunt, redeant ad radicem, nisi etiam secum alios praecidere, et sicut ligna arida in ignem destinare conentur. |
4 | Quapropter si tibi ipsi angelus astitisset, quem sibi ille propter te astitisse, quantum arbitramur, astuta vanitate confingit, et haec ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius tibi se insinuare dicit, oporteret te apostolicae sententiae memorem fieri, qui ait: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis evangelizaverit, praeter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 8). |
5 | Evangelizatum est enim tibi per vocem ipsius Domini Iesu Christi, quod omnibus gentibus annuntiabitur Evangelium eius, et tunc finis erit (Matth. XXIV, 14). |
6 | Evangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas Litteras, quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius quod est Christus (Gal. III, 16), cum ei diceret Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). |
7 | Has ergo promissiones tenenti, si tibi angelus de coelo diceret, Dimitte Christianitatem orbis terrae, et tene partis Donati, cuius ordo tibi exponitur in epistola episcopi tuae civitatis, anathema esse deberet; quia te a toto praecidere, et in partem contrudere conaretur, et alienare a promissis Dei. |