monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 52, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 52, 4.

1 Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer.
2 Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus?
3 Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna.
4 Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro iudicem.
Augustinus HOME