Augustinus, Epistolae, 52, 3.
1 | Qui si vera crimina obiecissent collegis suis, maiores eorum quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina obiiciebant. |
2 | Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non intelligat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios iudices obtinere potuerunt? |
3 | Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos obiectis criminibus convicti non erant, temere damnare non possent? |
4 | Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. |
5 | Si autem iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas obiicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis. |