1 | Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. |
2 | Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est, se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut maiorem fructum afferat (Ioan. XV, 1, 2). |