Augustinus, Epistolae, 52, 1.
1 | Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. |
2 | Cogitavi enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit (Matth 5, 14). |
3 | Ipsa est enim Ecclesia catholica: unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. |
4 | Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Iesu Christi, abscondi non potest. |