Augustinus, Epistolae, 51, 5.
1 | Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? |
2 | Sive auditos sive inauditos, sive iuste sive iniuste damnastis Felicianum, damnastis Praetextatum; dic mihi: quem Corinthiorum episcopum audivit, aut damnavit aliquis vestrum? |
3 | quem Galatarum, quem Ephesiorum, quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque omnium civitatum, de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium? (Psal. XXI, 28.) Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui baptizat (Ioan. I, 33). |
4 | Sed non hinc ago; ad illa quae praesto sunt, adverte, ea quae oculos etiam caecos feriunt, intuere: damnati habent baptismum; et inauditi non habent! |
5 | Nominatim in scelere schismatis expressi et eiecti habent; et ignoti, longe peregrini, nunquam accusati, nunquam iudicati non habent! |
6 | Qui de praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent; et unde ipsum Evangelium in Africam venit non habent! |
7 | Quid pluribus onero? |
8 | ad ista responde. |
9 | Attende sacrilegium schismatis vestro concilio Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per iudiciarias potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis aliquid unde iniiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe maiore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos damnasse gloriamini. |
10 | Pax Christi vincat in corde tuo. |
11 | ΕΥΤΥΧΩΣ . |