Augustinus, Epistolae, 51, 4.
1 | Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et praeter vestram communionem nusquam sit. |
2 | Possem hinc uberius aliquanto disserere. |
3 | Sed contra vos iam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. |
4 | Quotquot enim baptizaverunt quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu iudiciorum expellere conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent, non solum per aegritudinum pericula, sed etiam per solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli Baptisma repetitum est. |
5 | Atque utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. |
6 | Si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi. |
7 | Amiserant enim episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare non poterant. |
8 | Nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant. |
9 | Si autem amiserant, ergo ut eis quod amiserant redderetur, redeuntes ordinari debebant. |
10 | Sed noli timere: sicut certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla Baptismi repetitione secum vestrae communioni reconciliasse. |