1 | Item soletis nobis obiicere quod vos per potestates terrenas persequamur. |
2 | Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per iudices ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra communio, graviter insectati, de basilicis quas tenebant, in quibus eos invenit ipsa conscissio, et controversiarum strepitu et iussionum potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? |
3 | In qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia contestantur; quae iussa sint chartae indicant, quae facta sint terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria praedicatur. |