Augustinus, Epistolae, 51, 2.
1 | Cur ergo, qui soletis nobis obiicere, non solum in nostris non probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis, plenarii concilii vestri veridico, sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum? |
2 | Neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem prorogaverat et praefixerat, intra quem nisi ad vestram communionem remeavissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. |
3 | Probabo, si negaveris: concilium vestrum loquitur; proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. |
4 | Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod convincam, moras faciamus. |
5 | Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? |
6 | Si scelerati, quare sic recepti sunt? |
7 | Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus maioribus vestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico, in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? |
8 | Si autem probaveris recte fuisse damnatos, quae restat defensio cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis, ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda? |
9 | Quod utinam non oris, sed cordis viribus ageres! |
10 | profecto perspiceres quam nullis calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati. |