monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 51, 2.

Augustinus, Epistolae, 51, 1.

1 Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam praenotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi abs te ut rescribatur exspecto.
2 De Carthaginensi promissione tua vel nostra instantia, quid multa commemorem?
3 Quomodolibet ea gesserimus, transierint, ne quod restat impediant.
4 Nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adiuvante Domino; ambo in Numidia sumus, et nobis loco terrarum invicem propinquamus.
5 Rumor ad me detulit, adhuc te velle mecum disputando experiri de quaestione, quae nostram dirimit communionem.
6 Vide quam breviter omnes auferantur ambages, ad hanc epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut si non sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetantur.
7 Quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta vicinitas?
8 Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per litteras, vel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur elabatur, vel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt.
9 Soletis de praeteritis rebus gestis, quae vultis, falsa iactare, forte non mentiendi studio, sed errore.
10 Proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur.
11 Procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idololatriae sacrilegium fuisse commissum, et a rege contemptore librum propheticum incensum (Ierem. XXXVI, 23); quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi gravius penderetur.
12 Profecto enim recordaris quemadmodum schismatis auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant, coelo irruens ignis absumpserit (Num. XVI, 31 35).
13 Sic nec fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit vindicari.
Augustinus HOME