monumenta.ch > Augustinus > 50
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA L . Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem.

1 Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniae Suffectanae, AUGUSTINUS episcopus.
2 Immanitatis vestrae famosissimum scelus, et inopinata crudelitas terram concutit, et percutit coelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis, et resonet homicidium.
3 Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror.
4 Imperatorum certe nulla veneratio nec timor.
5 Apud vos LX numero fratrum innocens effusus est sanguis, et si quis plures occidit, functus est laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum.
6 Age, nunc principalem veniamus ad causam.
7 Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera, suppetit artificum copia.
8 Caeterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur.
9 Addimus et rubricam quae pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare.
10 Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum.
11 Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
Augustinus HOME

bnf12205.17