monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 49, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 49, 3.

1 Quaerimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret haereditatem suam per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis omnibus remaneret.
2 Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam Deus esse voluit et praedixit.
3 Pars autem vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in quibus et Litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt.
4 Sed ne dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam, sed Macarianam, sicuti eam vos appellatis; nosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri, nec nomen Macarii.
5 Vestra autem quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum est ubicumque est vestra communio.
6 Dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit, et in vobis solis habere coeperit: vestrum enim est haec ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus.
7 Hoc autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum.
8 Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per litteras de hac re colloqui sine aliquo tumultu, adiuvante Deo, quantum ipsa necessitas postulat.
Augustinus HOME