monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 49, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 49, 2.

1 Quoniam Ecclesiam Dei, quae catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctae prophetiae, quam Dominus etiam in Evangelio confirmavit et Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa praedictum erat.
2 Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est de Filio Dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
3 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8).
4 Et ipse Dominus Iesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus futurum (Matth. XXIV, 14).
5 Et apostolus Paulus, antequam sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolae quam scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pro nomine eius (Rom. I, 5).
6 Deinde ipse a Ierusalem in circumitu per totam Asiam usque in Illyricum Evangelium praedicavit, Ecclesias constituit atque fundavit; non ipse, sed gratia Dei cum eo (I Cor. XV, 10), sicut ipse testatur.
7 Quid autem evidentius apparere potest, quam cum in eius Epistolis nomina etiam regionum vel civitatum invenimus?
8 Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit.
9 Ioannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam septenario numero intelligimus commendari, Ephesum, Smyrnam, Sardos, Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram (Apoc. I, 11).
10 Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non communicare
Augustinus HOME