monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 49, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 49, 1.

1 Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus perturbare possit disputationem nostram, quae cum tota lenitate et pace animi suscipienda et agenda est, sicut dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II. 24, 25).
2 Itaque breviter insinuamus, quid a te responderi desideremus.
Augustinus HOME