Augustinus, Epistolae, 48, 4.
1 | Nec importunum me existimet Charitas vestra, quia vobis vel per epistolam loqui volui. |
2 | Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum allocutionis nostrae memoria faciatis. |
3 | Nam et ante iam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas, bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos attulerunt. |
4 | Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui. |