monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 48, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 48, 3.

1 Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et impigre operamini, sive in orationibus, sive in ieiuniis, sive in eleemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes iniurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. IV, 32); sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque corpus, et servituti subiicientes (I Cor. IX, 27); sive sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert?
2 sive prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et exstinguentes (Ephes. VI, 16); sive cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19), vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31), qui operatur omnia in omnibus (Id. XII, 6); atque ita fervete spiritu (Rom. XII, 11), ut in Domino laudetur anima vestra (Psal. XXXIII, 3).
3 Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes (Psal. XXIV, 15).
4 Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est otio, nec turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax; nec praeceps, nec iacens.
5 Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (II Cor. XIII, 11).
Augustinus HOME