monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 48, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 48, 2.

1 Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis: ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9).
2 Nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis.
3 Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur; sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Deut. XVII, 11).
4 Sunt enim qui dum nimis timent ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur.
5 Et sunt rursus qui dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti, in favillam fumumque vanescunt.
6 Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum; et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus iudicemus, nullamque nobis esse perfectam requiem cogitemus, donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2), et in iudicium iustitia convertatur (Psal. XCIII, 15).
Augustinus HOME