monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 48, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 48, 1.

1 Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra charitate requiescimus.
2 Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26).
3 Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus: nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum; quas etsi nostras non habemus, eorum tamen qui nos angariant mille passus, et iubemur ire cum eis alia duo (Matth. V, 41), tantae nobis ingeruntur ut vix respirare possimus: credentes tamen quod ille in cuius conspectu intrat gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), perseverantes nos in eo ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
Augustinus HOME