monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 47, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 47, 5.

1 De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium; nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae.
2 Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur.
3 Hinc autem dictum est, non resistamus malo (Matth. V, 39), ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit; non ut correctionem hominum negligamus.
4 Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat.
5 Neque enim reus est christianus, si bos eius aliquem feriendo, vel equus calcem iaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos (Act. XXIII, 17-24), si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret.
6 Absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur.
7 Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet.
8 Quid plura commemorem, cum ea commemoranda finire non possim?
9 Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irrogari?
Augustinus HOME