Augustinus, Epistolae, 47, 4.
1 | De escis autem idolorum nihil amplius nos debere observare, quam quod praecepit Apostolus, certus esto. |
2 | Et ideo de hac re verba eius recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. |
3 | Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducaverit, quem prius tanquam idolothytum respuit. |
4 | Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, eius est qui creavit; quia Domini est terra, et plenitudo eius; et omnis creatura Dei bona est (Psal. XXIII, 1; I Cor. X, 25, 26, et I Tim. IV, 4). |
5 | Sed si illud quod in agris nascitur, consecratur idolo, vel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. |
6 | Cavendum est enim, ne si putaverimus non vescendum olere quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit ut existimemus non debuisse Apostolum apud Athenas cibum sumere, quia civitas erat Minervae eiusque numini consecrata. |
7 | Hoc et de puteo responderim vel fonte qui in templo est. |
8 | Plus autem movet revera, si aliquid sacrificiorum in fontem vel puteum proiiciatur. |
9 | Sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus: aut si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri, sed idolo alicui vel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur; non ideo utique solis huius luce non utimur, quia ei sacrilegi ubi possunt sacrificare non cessant. |
10 | Sacrificatur etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fumum ipsi quodammodo haurire et vorare videantur. |
11 | Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolatitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, non utique peccat; quia nec est, nec iam putatur immolatitia, etsi antea putabatur. |
12 | Neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in veritatem. |
13 | Si quis autem bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. |
14 | Et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit. |