monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 47, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 47, 3.

1 Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente christiano, peccat si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est.
2 Quod si factum comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa sublata sunt; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus.
3 Eadem est etiam ratio lavacrorum.
4 Neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum.
5 Unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti existimemur, sic eam accipiendo, ut quamvis animo contemnamus, eos tamen qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus.
6 Et cum templa, idola, luci, et si quid huiusmodi, data potestate evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros privatos duntaxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non avaritia.
7 Cum vero in usus communes, non proprios ac privatos, vel in honorem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in veram religionem mutantur.
8 Hoc Deus intelligitur docuisse illis testimoniis quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum iussit ligna ad holocaustum adhiberi; et de Iericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauros Domini.
9 Quapropter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud: quoniam abominatio est Domino Deo tuo: et non conferes exsecramentum in domum tuam, et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes, et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est (Deut. VII, 25, 26); satis apparet aut ipsos privatos usus in talibus esse prohibitos, aut ne sic inde aliquid inferatur in domum ut honoretur: tunc est enim abominatio et exsecratio; non cum talium sacrilegus honor apertissima destructione subvertitur.
Augustinus HOME