Augustinus, Epistolae, 47, 2.
1 | Movet te certe utrum eius fide utendum sit, qui ut eam servet per daemonia iuraverit. |
2 | Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos iuraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. |
3 | Si enim tali iuratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per tales deos iuravit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. |
4 | Nunc vero, quia et iuravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato eius se sociat quo per daemonia iuravit, sed bono pacto eius quo fidem servavit. |
5 | Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. |
6 | Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. |
7 | Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum iurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. |
8 | Quanto enim per quod iuratur magis est sanctum, tanto magis est poenale periurium. |
9 | Alia ergo quaestio est, utrum non peccet qui per falsos deos sibi iurari fecit, quia ille qui ei iurat, deos falsos colit. |
10 | Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos iuravit, sicut Laban per Deum Nachor. |
11 | Haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Iacob, et si qua alia possunt inveniri. |
12 | Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino iuremus (Matth. V, 34, 36). |
13 | Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia verum iurare peccatum est, sed quia peierare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui omnimodo ne iuremus admonuit. |
14 | Sed tibi aliud videri scio; unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus unde me consulendum putasti. |
15 | Proinde sicut non iuras, ita nec alium, si hoc placet, iurare compellas: quamvis dictum sit ne iuremus; nusquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio iurationem accipiamus. |
16 | Alia vero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios invicem iurantes facta est. |
17 | Quod si nolumus, ubi vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. |
18 | Neque enim tantummodo limiti, sed universis provinciis pax conciliatur iuratione barbarica. |
19 | Unde et illud sequetur, ut non fruges tantum quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos iuraverunt, sed ubique inquinata sint omnia quae ipsa pace muniuntur, quam iuratio illa confirmat. |
20 | Quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moveant quae movebant. |