Augustinus, Epistolae, 47, 1.
1 | Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in maiores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. |
2 | Hoc enim video non esse in mea potestate. |
3 | Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, proculdubio eris incertior. |
4 | Non autem sicut mihi adiacet suadere, eo modo adiacet etiam persuadere cuilibet. |
5 | Verumtamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi. |