Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XLVI . Publicola Augustino proponit multas quaestiones.
1 | Dilecto et venerabili patri AUGUSTINO episcopo, PUBLICOLA. Scriptum est: « Interroga patrem tuum, et indicabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi » (Deut. XXXII, 7). |
2 | Unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis iudicavi in causa tali: quae qualis sit, per litteras expono; simul etiam ut et ego instruar in diversis causis. |
3 | Singulas autem quaestiones et diversas, per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere. |
4 | - In Arzugibus, ut audivi, decurioni qui limiti praeest vel tribuno solent iurare barbari, iurantes per daemones suos, qui ad deducendas bastagas pacti fuerint, vel aliqui ad servandas fruges ipsas, singuli possessores vel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere, quasi iam fideles, epistolam decurione mittente, vel singuli transeuntes quibus necesse est per eos transire. |
5 | Mihi autem disceptatio in corde nata est, si ille possessor qui susceperit barbarum, cuius fides per daemonum iurationem firma visa est, non coinquinatur vel ipse, vel illa quae custodit, vel ille qui deducitur a deductore barbaro. |
6 | Sed hoc debes scire quia qui iurat barbarus a possessore pro servandis frugibus accipiat aurum, vel a viatore deductor; sed tamen cum hac veluti mercede quae solet dari a possessore, vel a viatore, iuramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni vel tribuno: quod perturbat me ne polluat illum qui suscipit barbari iuramentum, vel illa quae custodit barbarus. |
7 | Quacumque enim conditione, etiam auro dato et obsidibus datis, ut audivi, tamen iuramentum iniquum medium intercessit. |
8 | Dignare autem mihi definitive rescribere, et non suspense. |
9 | Quod si ipse scribas dubitanter, ego in maiores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem. |
10 | - Hoc etiam audivi, quia ipsi homines conductores qui praesunt rei meae, iuramentum per daemones suos iurantibus barbaris accipiunt pro servandis frugibus. |
11 | Si ergo cum illi iurant per daemones suos ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut si inde manducaverit christianus sciens vel de pretio ipsarum rerum fuerit, coinquinetur, significare dignare. |
12 | - Item ab alio audivi quod conductori non iuratur a barbaro, et alter dixit quia iuratur conductori. |
13 | Si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit iurari conductori, si iam pro hoc quod solum audivi, non debeo uti de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est: « Si autem quis dixerit: Hoc immolatitium est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit? » (I Cor. X, 28.) Si tamen etiam haec causa similis est causae de immolatitio. |
14 | Quod si ita est, quid debeo de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum facere? |
15 | - Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit quia non iuratur conductori, aut qui dixit quia iuratur conductori; et dictum uniuscuiusque probare per testes, qui verum dixit de illis duobus, et tandiu non contingere de ipsis frugibus, vel de pretio, quandiu mihi probatum fuerit si verum dixit ille qui dixit quia non iuratur conductori? |
16 | - Si barbarus qui per iuramentum suum iurat malum, fecerit illum christianum conductorem, vel tribunum qui limiti praeest, iurare sibi pro fide illi servanda pro custodiendis frugibus, per ipsum iuramentum mortale per quod ipse iurat, si solus ille christianus coinquinatus sit? |
17 | Si non et illa quorum causa iurat? |
18 | Aut si paganus qui limiti praeest, iuraverit barbaro pro fide illi servanda per mortale iuramentum, si non coinquinat pro quibus iurat? |
19 | Si quem misero ad Arzuges, si licet ei iuramentum accipere a barbaro illud mortale; et si non coinquinatur, si susceperit tale iuramentum christianus? |
20 | - Si de area trituratoria tritici vel cuiuscumque leguminis, aut torculari, de quo daemoni oblatum est, si licet inde manducare christianum scientem? |
21 | - De luco si licet ad aliquem usum suum christianum scientem ligna tollere? |
22 | - Si quis vadens ad macellum emat carnem quae non sit immolatilia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit, et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem qua non immolatam cogitabit, si manducaverit an peccat? |
23 | - Si quis bonam rem, de qua dubitat an bona aut mala sit, si faciat putans bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei? |
24 | - Si quis dixerit quod immolatitium est mentiens, et postea dixerit iterum quia mentitus est, et ad fidem vere mentitus est, si licet christianum inde manducare, aut vendere, et de pretio uti ex eo quod audivit? |
25 | - Si christianus aliquis ambulans, passus necessitatem, victus fame unius diei, vel bidui, vel multorum dierum, ut iam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi videt iam mortem proximare, invenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit invenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari? |
26 | - Si christianus videat se a barbaro vel Romano velle interfici, debet eos ipse christianus interficere, ne ab illis interficiatur: vel si licet sine interfectione eos repellere vel impugnare, quia dictum est: « Non resistere malo? » (Matth. V, 39.) - Si murum possessioni debet christianus facere propter hostem, et si ille christianus qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare, et interficere hostes? |
27 | - Si licet de fonte bibere, vel de puteo ubi de sacrificio aliquid missum est? |
28 | Si de puteo qui in templo est, et desertum factum est debet christianus bibere? |
29 | Si in templo quo colitur idolum, puteus ibi sit vel fons, et nihil ibi factum sit in eodem puteo vel fonte, si debet haurire aquam inde christianus, et bibere? |
30 | - Si christianus debet in balneis lavare, vel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? |
31 | Si christianus debet in balneis, quibus in die festo suo Pagani loti sunt, lavare, sive cum ipsis, sive sine ipsis? |
32 | - Si in solio ubi descenderunt Pagani ab idolis venientes in die festo suo, et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint, et scierit christianus, si debet in eodem solio descendere? |
33 | - Si christianus invitatus ab aliquo appositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi quia immolatitia est, et non manducaverit eam; postea autem ab aliquo translatum ipsam carnem aliquo casu invenerit venalem, et emerit eam, aut appositam habuerit ab aliquo alio invitatus, et non cognoverit eam, et manducaverit, si peccat? |
34 | - Si de horto vel de possessione idolorum vel sacerdotum eorum debet christianus sciens olus emere, vel aliquem fructum, et inde edere? |
35 | Sane de iuramento, vel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae Domino donante invenerimus, ante oculos tuos volui proponere: si quid autem aliud apertius aut melius in Scripturis inveneris, dignare mihi significare. |
36 | Unde quae invenimus, haec sunt ubi Laban dixit ad Iacob, « Deus Abraham et Deus Nachor » (Gen. XXXI, 53); quem autem Deum, non significavit Scriptura. |
37 | Et iterum, « Abimelech quando venit ad Isaac ubi iuravit, vel qui cum illo erant » (Id. XXVI, 31); sed quale iuramentum, non significavit Scriptura. |
38 | Iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a Domino in libro Iudicum, ut de vitulo quem occiderat holocaustum faceret (Iud. VI, 26). |
39 | Et in Iesu Nave de Iericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauris Domini, et sanctum vocatum est de civitate, quae anathema est (Ios. VI, 19). |
40 | Et quid est illud quod in Deuteronomio positum est: « Non inferes abominationem in domum tuam, et anathema eris, sicut hoc ipsum est? » (Deut. VII, 26). |
41 | Dominus te servet: saluto te; ora pro me. |