Augustinus, Epistolae, 45, 2.
1 | Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est, quaesumus ne differas mittere per latorem huius epistolae. |
2 | Charus nobis est, cuius aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. |
3 | Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa eius opprimatur, timet. |
4 | Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint inter . . . gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus. |