monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 45, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 45, 1.

1 Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit.
2 Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatione videatur, in hac re contra est.
3 Quo enim vos amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari.
4 Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quae emissae erant non sunt vobis datae.
5 Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.
Augustinus HOME