Augustinus, Epistolae, 44, 6, 14.
1 | Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adiumentum afferentes omnino devitemus, et vere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen villam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana. |
2 | Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel ille quem commemoravi, vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos praesto esse. |
3 | Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes, adiuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. |
4 | Rescribite sane quid de hac re vel vobis vel illi videatur. |